1 Maccabees 12
1Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam : 2et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam : 3et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt : Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. 4Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. 5Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis : 6Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. 7Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. 8Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. 9Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. 12Lætamur itaque de gloria vestra. 13Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. 14Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis : 15habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. 16Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. 17Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. 18Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc. 19Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniæ : 20Arius rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem. 21Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. 22Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra. 23Sed et nos rescripsimus vobis : Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt : et vestræ, nostræ : mandavimus itaque hæc nuntiari vobis. 24Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum : 25et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione : non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. 26Et misit speculatores in castra eorum : et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. 27Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte : et posuit custodes per circuitum castrorum. 28Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis. 29Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia, 30et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum. 31Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi : et percussit eos, et accepit spolia eorum. 32Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. 33Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia : et declinavit in Joppen, et occupavit eam 34(audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam. 35Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa, 36et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. 37Et convenerunt ut ædificarent civitatem : et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha : 38et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras. 39Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem : 40timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan. 41Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan. 42Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit, 43et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. 44Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ? 45et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni. 46Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. 47Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilæam duo millia : mille autem venerunt cum eo. 48Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. 49Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. 50At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. 51Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt : 52illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde : et luxit Israël luctu magno. 53Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos : dixerunt enim : 54Non habent principem et adjuvantem : nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.
Copyright information for
VulgCT